monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 46, 6
Sed dices, quomodo in Apocalypsi Ioannis legimus: 'Et occidet illos bestia quae ascendit ex abysso, et corpora eorum iacebunt in plateis civitatis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est' . Si enim, ais: Civitas magna, in qua crucifixus est Dominus nulla est alia nisi Ierusalem; ubi autem crucifixus est Dominus, spiritualiter Sodoma appellatur et Aegyptus; ergo Ierusalem Sodoma est et Aegyptus, in qua crucifixus est Dominus. Primum te scire volumus, omnem sanctam Scripturam non posse sibi esse contrariam; et maxime unum adversum se non discrepare librum: et ut plus adiiciamus, eumdem eiusdemque libri locum. In Apocalypsi quippe, de qua nunc testimonium protulisti, ante decem circiter versiculos scribitur: 'Surge et metire Templum Dei, et altare, et adorantes in eo. Atrium autem quod est foris templum, eiice foras, et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus' . Si enim Apocalypsis multo post passionem Domini scripta est a Ioanne, et in ea Ierusalem sancta civitas appellatur, quomodo rursum spiritualiter Sodoma vocatur et Aegyptus? Nec statim potes dicere, sanctam diei Ierusalem coelestem, quae futura est, et Sodomam quae corruit appellari, quia de futura dicitur, quod bestia quae ascensura est de abysso, faciet adversus duos prophetas bellum, et vincet illos et occidet, et corpora eorum iacebunt in platea civitatis magnae. De qua civitate et in fine eiusdem libri scribitur: 'Et civitas in quadro posita est, et longitudo eius et latitudo tanta est quanta et altitudo: et mensus est civitatem de arundine aurea, per stadia duodecim millia. Longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt. Et mensus est muros eius centum quadraginta quatuor cubitorum mensura hominis, quae est Angeli. Et erat structura muri eius ex lapide iaspide. Ipsa vero civitas ex auro mundo,' et caetera. Ubi quadrum est, ibi nec longitudo, nec latitudo appellari potest. Et quae est ista mensura, ut tanta sit longitudo et latitudo, quanta altitudo eius, et muri de lapide iaspide, et tota civitas de auro mundo, et fundamenta et plateae eius de lapidibus pretiosis, et duodecim portae fulgentes margaritis?